concedentes, quatenus auctoritate nostra relaxetis latam in ipsum suspensionis sententiam
et restituatis eidem, que de portione ipsius concreta noscuntur.
I 20
Conquerente domino .., quod super archidiaconatu .. molestus eras eidem, fuit nobis commissum,
ut causam audiremus eandem. Propter quod tue prudentie scripta nostra direximus, ut super ipso
negotio nostro te conspectui presentares. Verum nescimus, quo consilio quave cautela nec comparueris
in iudicio nec miseris responsalem, nisi quod forte, ut duriorem te reddas, contempto prime
citationis edicto eventum vis expectare secunde.
I 21
Nos novimus, nos testes sumus, quot habeat onera translatio studii, et ignorare non possumus, quibus
et qualibus seducat blanditiis Marchia scholarium interdum vagos affectus. Verumtamen, quia
nescimus formam prestiti iuramenti, nescimus etiam, utrum vestre voluntatis exceptio publico sit
instrumento munita. Ecce, nostrum arbitrium iudicio vestro relinquimus, ut consideratis, que consideranda
videritis, ad ea vestre discretionis procedat examen, que honorem utilitate fecundent et
utilitatem honore decorent, ut et honor fecundus et utilitas sit decora. Ad hec, cum excusationis
suffragio sollicitudo non egeat, miramur, quod super hiis, que plus dominum papam quam nos
tangere videantur, excusatorias litteras destinastis.
I 22
Ad ecclesie Romane obsequia te paratum per litteras et nuntium obtulisti. Grati tamen obsequii
prestitisse non videtur indicium, quod nuper in Rocca Ianule dicitur immutatum. Sic ergo provide
revoces, quod super hoc improvide creditur esse gestum, ut reputetur utcumque non factum, quod
prudenter et cito fuerit revocatum.
|
|