Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 644


auctoritates Aristotelis quae ab exemplis inductis sumuntur, nihil valent: quia
ipsemet testatur in principio de Generat. quod in eis non quaerit subiectum, sed
modum; unde inducit ea non ad asserendum, sed quia erant suo tempore apud
quosdam probabilia.
Ad quartum dicendum, secundum Avicennam, quod cum dicitur
radius moveri vel descendere, non proprie dicitur, sed transumptive, ex eo scilicet
quod alteratio illuminationis incipit ab eo quod supra nos est: per quem
etiam modum possumus dicere calorem ascendere vel descendere.
Ad quintum dicendum, quod radius non dicitur reverberari ad corpus solidum
sicut repulsus secundum motum localem, sicut pila quaedam; sed inquantum
obsistit sua densitate illuminationi; per quem etiam modum aliae qualitates
reflectuntur.
Ad sextum dicendum, quod ex intersectione radiorum non sequitur calor sicut
ex confricatione corporum; sed quia ex concurrentibus multis radiis ad unum
punctum oportet multiplicari lumen, et ex hoc multiplicatur calor, inquantum
lumen, ex hoc quod est qualitas primi alterantis, habet quod ad alterationem
iuvet, et praecipue secundum illam qualitatem quae est simpliciter et maxime
activa, scilicet calor, ac per hoc virtuti primi alterantis maxime conformis.
Ad septimum dicendum, quod forma substantialis, educitur in actum per virtutem
caeli; et ideo oportet quod lumen quod per caelum in inferiora agit, generationem
rebus conferat, et ad formam substantialem moveat, inquantum agit in
virtute ipsius caeli; sicut etiam calor ignis movet ad formam substantialem
ignis, secundum quod agit in virtute formae substantialis a qua fluit.
Ad octavum dicendum, quod lux, et etiam lumen, in genere qualitatis est, ut
dicit Avicenna; et quia passionem in sensu infert, oportet quod sit in tertia specie;
nec tamen oportet quod contrarium habeat, eo quod est qualitas illius corporis
quod a contrariis natura removit, ut sit universaliter movens et alterans.
Ad nonum dicendum, quod successio quae est in alteratione aliarum qualitatum,
contingit ex hoc quod in patiente est qualitas contraria, quae resistit actioni
alterantis, quam oportet successive expelli. Sed cum lux non habeat contrarium,
sicut nec forma substantialis, diaphanum ad praesentiam illuminantis
statim lumen recipit, sicut materia statim necessitata per alterationem praecedentem
recipit formam substantialem. Et ideo sicut generatio est terminus alterationis,
ita illuminatio motus localis, quo illuminans fit praesens illuminato, ut
dicit Commentator in 6 Phys..

Torna all'inizio