stum, ita ut Abundius, prefecti Vrbis filius, animo duceretur, et tota
fidei plenitudine Christi se famulum publica uoce clamabat. Tunc
indignatio pene omnium senatorum accensa est. Et tentus sanctus
Valentinus episcopus atque uirgis cesus, compellebatur sacrificare demoniis,
et post diuturnam cedem custodiae mancipatur. Et uidentes
autem eum constanter gloriari, et omnium, qui per ipsum Christo crediderant,
animos confortantem, medio noctis silentio eiectum de carcere
decollauerunt iussu Furiosi Placidi, Vrbis prefecti.
Tunc a Proculo, Efibo atque Apollonio ablatum corpus uenerandum
Christi martyris Valentini ad suam ecclesiam Interamnae
urbis nocturno itinere transtulerunt; ibique, in suburbano empto
terrae spatio, non longe ab eadem ciuitate, sepulturae honestissimae
tradiderunt. Vbi cum cotidianis uigiliis in Dei laudibus permanerent,
tenti a Gentilibus, custodiae sunt traditi consulari Lucentio.
Qui Lucentius agnoscens, quod Proculus et Efybus atque Apollonius
populos multos, quos cognouerant, amatores haberent, timens
ne uiolenter ei a populo tollerentur, noctis medio suis eos iussit tribunalibus
presentari. Quos cum uidisset nec blandimentis decipi,
nec terroribus flagitari, iussit eos capitalem subire sententiam.
Ipse autem statim cum officio suo fugiens, et quo perrexit, non
|
|