Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

359


scilicet anno Domini .Mo.C.LXXXIXo., imperator Fredericus,
dum ad partes ultramarinas cum ingenti exercitu pro Terre sancte
recuperatione per terram pergeret et in partibus Anthiochie consistens,
fluvium Fari, satis parvum, transiret, de equo cecidit et
ibi submersus fuit. anno quoque Domini .Mo.C.LXXXX.
venerunt Ianuam Filipus, rex Francorum, et Richardus, rex
Anglie, et dux Burgundie et in subcursum Terre sancte sunt profecti,
cum quibus naves octoginta Ianuensium, onuste peregrinis,
de portu Ianue in Syriam perrexerunt. huius archiepiscopi

Torna all'inizio