Moyses Pergamensis: Liber Pergaminus

vv. 205-258


Sunt duo vicini tumuli, quos orrida vallis
scindebat penitus, fuit urbs cum condita Gallis.
Non tunc plaustra boves, sicut nunc, inde trahebant,
non equites illinc equitare profecto valebant:
hanc igitur clivis validis equare volentes,
eius utrumque caput muris clausere colentes
saxa[que] vel tenuem supero de vertice limum,
quo via plana foret, traxere vallis in imum.
Fons erat in medio gelidus [visu]que venustus,
nec lune radiis nec lampade solis adustus;
marmoreis igitur scalis per concava jactis
fornicibusque super firmis summopere tractis,
tramite clivoso fontem traxere per ima
vallis, ad Arctoum rugoso frigore clima.
Hic inter muros sinus est in concava sectus
parietibus cinctus solidis et fornice tectus;
imfima sunt mersis de marmore strata profecto,
montibus e Ceni multo molimine secto;
quo trepidante gradu veniens fons ille receptus
gurgitis ingentis fit ibi lacus undique septus.
Funibus hauritur modicis tamen unda liquoris
paulisper distans supremi marginis oris.
Assiduos cantus gelide quoque noctis in horis
at[que] sonos, veteris quos dat memor Echo doloris,
audit et inhitu crebro letatur equorum,
quos laticum potu levat anxietate suorum.
Namque suos fontes puteosque relinquere nimphas
sepe videre queas istasque requirere limphas;
huc pecus omne libens, unda labente relicta,
currit uti Paphie volucres ad pabula ficta.
Non stupeas homines cupide meliora petentes
cum pociora petunt pecudes ratione carentes.
Cur tamen hec faciant possis ut mente videre,
numinis auxilio summi temptabo docere:
quamvis nature nequeat secreta latentis
fonditus humane ratio cognoscere mentis.
Credo quod unda, diu lassata cadendo, rigorem
ledendique viam ponat nocuumque vigorem,
cum suscepta lacu requieverit ipsa silenti
nec trepido cursu quatitur nec flamine venti;
hinc gravitate carens levius per viscera manat,
membraque fessa levat, languentia corpora sanat.
Sed ne forte putes hec quisquam frivola dicta,
expertus poteris cognoscere non fore ficta:
si tamen huius aque fialas metire quaternas
alteriusque pares mensuras accipe ternas,
inque pari trutina pones utrumque liquorem,
vergere (mira fides) miraberis ipse minorem.
Quin etiam Bachi si vis lenire furores,
eius inequales capies duo vasa tenores;
huic dabis ex alio mensuras flumine ternas,
huic, ex prescripto, similes impone quaternas:
plus tamen amittet proprii mensura saporis
cui fuerit limphe mensura jugata minoris.

205




210




215




220




225




230




235




240




245




250




255


Torna all'inizio