Petrus Damiani: Epistulae

Pag 260


cumuletur. Inter nonnullos virtutum flores, venerabilis pater, quibus
tuae sanctitatis vernat ingenium, unum michi fateor valde displicuit, quod
nimirum et tunc me in te vehementer invexit, et nunc stili huius articulum
exarare compellit. Permittis enim, ut aecclesiae tuae clerici cuiuscunque
sint ordinis velut iure matrimonii confoederentur uxoribus.
Quod sane quam aecclesiasticae munditiae videatur obscoenum, quam
canonicae sit auctoritati contrarium, quam certe cunctis sanctorum
patrum sanctionibus odiosum, absit ut tanta, quae in te est, possit ignorare
prudentia. Praesertim cum et ipsi clerici tui alias quidem satis honesti
et litterarum studiis sint decenter instructi. Qui dum ad me confluerent,
tanquam chorus angelicus et velut conspicuus aecclesiae videbatur enitere
senatus.
At postquam latentem pestis huius eluviem didici, protinus lux in
caliginem et laetitia michi vertitur in moerorem, atque ad illud evangelicum
ilico mens recurrit: Ve vobis , inquit, scribae et pharisei, qui similes
estis sepulchris dealbatis, quae foris apparent hominibus speciosa, intus
autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia . Quid est, pater,
quod tibi soli vigilas, et his pro quibus priorem exigendus es rationem,
tam inerti securitate dormitas? In aliis certe quibuscunque personis non
exigitur foecunditas castitatis, in episcopo autem inutilis esse castitas
iure decernitur, quae se sic exhibet sterilem, ut aliam non pariat castitatem.
Praesertim cum ipse Deus omnipotens per Ysaiam: Nunquid ego, qui
alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus ? Ubi notandum, quia
dum non alias sed alios parere facio, dicat, virorum potius ac pastorum
aecclesiae foetus expectat. Malus autem pastor cum eodem propheta
potest lugendo cantare: Non parturivi et non peperi, et non enutrivi
iuvenes, nec ad incrementum perduxi virgines . Attende etiam diligenter,

Torna all'inizio