Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 500


4. Praeterea, omnis potestas est ordinata ad executionem operis. Sed nomina
ordinum secundae hierarchiae imponuntur a gradu potestatis. Ergo videtur
quod eorum sit mitti ad exequendum ministerium.
5. Sed contra, ordines unius hierarchiae videntur esse aequipotentes in modo
accipiendi divinas illuminationes. Sed dominationibus, quae sunt in media hierarchia,
non convenit in ministerium mitti: quia ministrare est contra rationem
dominii. Ergo videtur quod nec alii ordines mediae hierarchiae mittantur.
6. Praeterea, lex divinitatis est ut superiores reducant ultimos per medios. Sed
inter mediam hierarchiam Angelorum et nostram est ultima hierarchia angelica.
Ergo videtur quod illuminationes non immediate perveniant ad nos a media
hierarchia; et ita Angeli illius hierarchiae non mittuntur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod quidam dicunt, Angelos primae hierarchiae nullo
modo mitti sed assistere; Angelos vero tertiae hierarchiae mitti ad nos; sed
Angelos mediae hierarchiae mitti ad illos de tertia: et haec est opinio quae tangitur
in littera. Sed non videtur conveniens. Tum quia secundum hoc non esset
differentia inter primam et mediam hierarchiam: non enim potest intelligi missio
Angeli ad Angelum nisi per hoc quod unus alium illuminat: sicut autem
secunda illuminat tertiam, ita prima secundam. Tum etiam quia dictis sanctorum
non consonat, qui assignant ordinibus secundae hierarchiae actus qui in
executione exterioris ministerii complentur, ut miracula facere, daemones arcere,
et huiusmodi. Et ideo sequendo rationes nominum in Sacra Scriptura nobis
traditorum, ex quibus, secundum doctrinam Dionysii,
ordinum proprietates et officia colligere oportet, dicimus quod mediae hierarchiae
duo ultimi ordines, scilicet virtutes et potestates, in exterius ministerium
mittuntur; dominationibus autem mitti in ministerium non competit, sed dirigere
omnes inferiores in suis ministeriis: hoc enim pertinet ad dignitatem Domini
ut ad nutum eius dirigantur actiones subditorum, et ipse actionibus eorum non
admisceatur. Unde a Gregorio Principatibus et Potestatibus praeesse
dicitur, et a Dionysio maior omni subiectione describitur
dominationum ordo. Et ita relinquitur quod ordo virtutum sit supremus omnium
ordinum qui mittuntur, quasi pertingens ad ultimum in divinis ministeriis: quod
nomini competit: quia virtus dicitur ultimum in re de potentia, ut ponitur in
1 Caeli et Mund.

Torna all'inizio