et, ut iidem consiliarii et vicarii nostri nobis retulerunt, dicta statuta
et ordinamenta satis convenientia videntur. Decernimus, volumus, et
mandamus quod dicta statuta et ordinamenta, obtinentia roboris firmitatem
per omnes potestates, capitaneos et vicarios et officiales nostros,
observentur et per illos, ad quos spectat vel spectabit, faciant inviolabiliter
observari, retinentes tamen in nobis bayliam dicta statuta et ordinamenta
moderandi, corrigendi, addendi, minuendi, cassandi et revocandi, prout
et sicut nobis visum fuerit expediens; in quorum testimonium praesentes
fieri iussimus et registrari nostrique sigilli munimine roborari.
Datum Papiae, die decimo Martii, millesimo trecentesimo septuagesimo
nono, secunda indictione.
Subscriptum Andriolus.
Locus sigilli.
Dux Mediolani et cetera, Papiae Angleriaeque comes. Videri et examinari
fecimus statuta vestrum Communis et hominum Mergotii praesentibus
alligata, quae confirmavimus et confirmamus per praesentes,
contenti quod ea observetis et observari faciatis ad litteram, prout iacent.
Datum Mediolani, die vigesimo tertio Maii 1421. Ioannes Franciscus.
A tergo nobili viro capitaneo nostro communis Angleriae, necnon
consulibus communi et hominibus Mergotii.
Subscriptum cum signo tabellionatus anteposito.
Ego Iacobinus de Cambiago, filius domini Francischoli, cancellarius
praefati domini capitanei, mandato praefati domini capitanei praedictas
literas ab autentico exemplavi, ut supra, et suprascriptae divulgationi
de eis literis factae praesens fui, et in testimonium praemissorum scripsi
et me subscripsi signumque meum in instrumentis apponi consuetum
apposui, et in hoc volumine statutorum, mandato suprascripto, registravi.
|
|