Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 64


autem alios, et dirigere ipsos in finem debitum, fit per
prudentiam. Unde dicitur Ethic. 6. quod illos extimamus
esse prudentes, qui sibi et aliis possunt bona speculari
et providere. Prudentia ergo est quidam oculus, quo
bonus et debitus finis conspicitur. Qui ergo hoc oculo
caret, non sufficienter videre potest ipsum bonum, nec
ipsum debitum finem, in quem populus dirigendus.
Sicut ergo sagittator non posset sufficienter sagittare, sive
sagittam in signum dirigere, nisi ipsum signum videret:
sic nec rex potest populum dirigere sive regere, et ipsum
in debitum finem dirigere, nisi ispum finem per prudentiam
speculetur. Si ergo sine prudentia nullus potest sufficienter
gentem regere, et ipsam dirigere in finem bonum
et debitum, sine ea nullus erit rex secundum rei
veritatem, et ut decet licet forte sit rex appellatione et
nimine. Videtur enim quod vir sine prudentia positus
in dignitate regia, sit denarius aeneus, vel plumbeus positus
in computo mercatorum, Mercatores enim cum
ratiocinando computant, aliquando unum denarium
aeneum vel plumbeum ponunt loco mille librarum: quod
ergo non valet unum ovum, repraesentat valorem magni
precii. dnarius ergo ille magis est signum valoris, quam
valeat. Sic si vir prudentia careat, et regia dignitate fungatur,
cum ipse parvi valoris sit, est loco magni precii.
magis ergo est signum regis, quam sit rex. Ut igitur sit
rex non solum nomine sed re, decet ipsum habere prudentiam.
Secundo hoc decet eum, ne de facili in tyrannum
convertatur. Dictum enim est, quod per prudentiam
dirigimur in bonum finem, in quem inclinat virtutes
morales Est enim prudentis, providere bona sibi et aliis,
et dirigere se et alios in optimum finem. Si ergo aliquis
prudentia careat, per quam dirigimur in optima bona
secundum veritatem, de facili efficietur tyrannus: quia
divitias et bona exteriora, quae sunt bona optima secundum
apparentiam, credet esse optima simpliciter. Immo

Torna all'inizio