die sacrificare incipiens, cum ad secunda missę secreta perventum  
esset, in extasin raptus tam longo temporis spacio siluit, ut omnes  
qui aderant mirarentur. Interrogatus autem postmodum cur  
in offerendo sacrificium tantas moras preter solitum habuisset,  
respondit: «Raptus», inquit, «in cêlum oblatus sum ante Deum,  
et continuo mihi divina voce preceptum est ut, secundum hunc  
intellectum quem mihi Deus inmisit, psalmos exponerem et pro  
modulo mei sensus cartulis per ordinem commendarem. Ego  
autem, nimio et inenarrabili terrore constrictus, respondere nichil  
aliud potui nisi tantummodo: fiat, fiat». Unde postea vir sanctus 
totum psalterium et nonnulla prophetarum cantica luculenter exposuit,  
et licet corrupta grammaticę regula, sanum tamen sensum  
ubique servavit.  
LI. Interrogaverunt eum aliquando discipuli dicentes:  
«Magister, cuius esse ętatis anima cernitur, vel in qua figura ad  
iudicium presentatur?». Respondit: «Scio hominem in Christo,  
cuius anima delata est ante Deum splendida velut nix, humana 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |