44. (1) REGULE DE ULTIMIS ET PENULTIMIS SECUNDUM GALLICOS.
(2) Singule distinctiones unius et eiusdem clausule sunt in dactilum terminande, preter illam que ambitum orationis finit, quia terminari debet in duos spondeos distinctio finitiva, (3) hoc modo: 'Non est electus canonice qui mediante pecunia episcopalem apicem est adeptus'. (4) Nec est ignorandum quod si prima distinctio in dactilum finiatur, sequens a dactilo non incipiat, nisi 'quatinus' vel 'adeo' tunc occurrat, (5) hoc modo: 'Vestram deprecor amicitiam quatinus latorem presentium honoretis. Adeo enim a me diligitur quod quicquid honoris sibi feceritis, michi exhibitum reputabo'. (6) Cum vero clausula duos desinit in spondeos ante poni dactilum est necesse, hoc modo:
|
|