Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 85


pronomina sex casus habeant? Prima enim et tertia persona plus quinque
casibus habere non valent, cum vocativus in eis inveniri non possit.
Solutio. Donatus posuit totum pro parte, quia quamvis non omnia
pronomina, tamen aliqua sex casus recipiunt.
De prima persona. Ego pronomen finitum generis omnis numeri
singularis figurae simplicis personae primae casus nominativi, quod
declinabitur sic: ego mei vel mis mihi me a me; et pluraliter nos nostrum
vel nostri nobis nos o nos a nobis.
De secunda. Personae secundae generis omnis numeri singularis
figurae simplicis casus nominativi et vocativi, quod declinabitur sic:
tu tui vel tis tibi te o tu a te; et pluraliter vos vestrum vel vestri vobis
vos o vos a vobis.
De tertia. Personae tertiae generis omnis numeri utriusque casus
genitivi dativi accusativi et ablativi, quod declina<bi>tur sic: sui sibi
se a se; et pluraliter sui sibi se a se. Item personae tertiae generis masculini
numeri singularis figurae simplicis ille illius illi illum ab illo,
et pluraliter illi illorum illis illos ab illis; generis feminini illa illius
illi illam ab illa, et pluraliter illae illarum illis illas ab illis; generis
neutri illud illius illi illud ab illo, et pluraliter illa illorum illis illa ab
illis.
Quaestio. Quare dicuntur haec pronomina finita? Solutio. Quoniam
diffiniunt certam personam, ut puta quando dico ego, non potes aliquem
intelligere alium nisi me, qui dirigo se<r>monem. Similiter de
tu tui dici potest. Ille autem quamvis secundum Donatum inter finita
computetur, aliquotiens est minus quam finitum. Cum enim de praesente
loquimur, tunc est finitum, ut videsne illum ? Si vero de absente
fiat mentio, minus quam finitum.
Quaestio. Quaeritur etiam, cur prima et secunda persona <singula

Torna all'inizio