Papias: Ars Grammatica

Pag 97


5. DE CASV

1 Casus est declinatio nominis uel aliarum casualium dictionum
inflexio. 2 Nominatiuus tamen appellatur casus uel ideo quia a
generali nomine in specialia cadat, licet rectus; uel abusiue dicitur
casus quod ex ipso nascuntur omnes alii casus; uel quod cadens
a sua terminatione in alia facit obliquos. 3 Nominatiuus autem
dicitur quia per ipsum fit nominatio, ut "nominetur iste Iohannes";
unde uerbis intransitiue adheret. 4 Qui rectus etiam dicitur,
quod ipse primus nascitur naturali positione et ab eo facta
flexione obliqui nascantur: recte igitur primus ponitur. 5 Sequitur
uero genitiuus , qui inde dicitur, quod per ipsum genus significamus,
ut "genus Priami" est, uel quod ex eo omnes fere deriuationes,
maxime apud Grecos, soleant fieri. 6 Appellatur quoque
possessiuus et paternus, quia per ipsum possessio et pater demonstratur,
ut "Priameium" uel "Priami regnum" et "Priamides"
uel "Priami filius". 7 Post hunc est datiuus , qui et commendatiuus,
ut "do tibi hanc rem", "commendo illi illam rem", qui magis

Torna all'inizio