contra precepta peccata omnia sunt remedia per que c.92r.b
virtus universalis cause, idest Deus, sub visibilibus
signis invisibiliter operatur. Vides ergo quod ista sacramenta
sunt instrumenta Dei incarnati. Instrumentum
autem non operatur in virtute sua, sed ex virtute
principalis agentis a quo applicatur ad operandum. Ita
et hec efficaciam sumunt ex passione Christi conferentis
graciam; non enim peccatum dimictitur nisi per graciam.
Et scias quod, quamvis homines accipiant sacramenta,
non tamen sunt inpeccabiles, quia sacramenta
dantur hominibus in adiutorium dum sunt itinerantes
ad finem, non hominibus in gracia seu voluntate firmatis,
scribente beato Thoma in IIII li. Contra gen. : " In
homine non potest impeccabilitas dari sine inmutabili-
tate voluntatis. Sed inmutabilitas voluntatis non potest
competere nisi attingat finem ultimum. Nam quamdiu
aliquid restat considerandum, voluntas impleri nequit et,
per consequens, non firmari" . Nunc redeo ad incepta,
dicendo quod virtutes sunt quasi segetes que ex ipsis seminibus,
idest donis, oriuntur. Sunt enim effectus donorum
et habitus boni iam confirmati.
|
1
5
10
15
20
|