Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 9


habeant magistri et infantes, et per loca alia ubi necessarium esse perspexerit.
Cum tempus fuerit pulsato signo, uenientibus pueris, facta
oratione canantur Matutinae Laudes, commemoratio sanctorum. Prima
cum psalmis familiaribus et precibus et collectis suis cum septem psalmis
et letania. Post haec ita omnia agenda sunt, ut supra dictum est in
mense octobri. Secretario autem sollicite providendum est, ut tali hora
Matutinas Laudes faciat incipere, quatenus omnia luce clarescente
finiantur. Si autem aliqua dubietate deluditur et aliquid noctis post
letaniam fuerit, sicut supra in primo interuallo ita se habeant fratres,
uidelicet ut praeter sanguine minutos nullus reuertatur ad stratum.
Clarescente uero die exeant in claustrum sedere. Ad Completorium
ymnus Christe qui lux es et dies .

<DOMINICA ANTE ADUENTUM DOMINI
SIUE DE FESTO TRINITATIS>


Dominica ante Aduentum Domini canatur hystoria de sancta trinitate.
Ymnus Primo dierum . Psalmi Domine in virtute tua et reliqui. In tercio
nocturno pronuncietur euangelium Cum subleuasset et idem legatur
a sacerdote reuestito cum collecta Excita domine . Ad Laudes psalmi
Dominus regnauit . Antiphonae de trinitate et similiter super horas usque
ad Uesperas cum capitulis et uersibus et collectis. Ad Benedictus antiphona
et collecta de trinitate. Post collectam dicatur antiphona ex euangelio
Cum subleuasset cum Gloria Patri , uersus Dominus regnauit , collecta Excita
domine
. Sermo in capitulo et missa matutinalis de dominica, maior de
sancta trinitate. Si festiuitas duodecim lectionum ipsa die euenerit, non
mutetur ipsa duodecim lectionum festiuitas.

Torna all'inizio