tam instructum judicem tam leviter commoveri,
ad tam levem delationem, qua de malorum
deliberatione describor, et de funesta pecuniae
praeceptione compulsor; ut sic vendere
precio justitiae mysterium asseveror, ut
veri judicium circa mundi limites, relegetur.
Siquidem hoc in me concurrente in
ea sententia condemnarer, quia ipse contra
me testis et judex existerem, et locus testibus
exteris laxaretur. Est itaque nequaquam facile
credere, quod quis sibi fodiat foveam, in
quam cadat; judex contra se ferat sententiam,
et in sui dispendium sic terribile testimonium
introducat. Quod idem ipse fecissem,
si criminis objecta potentia, veritatis fomite
foveretur. Discutiat ergo, si placet, vestra
serenitas, juxta quod jacet ipsius rei veritatis
effectus. Circuivi etiam continua discussione
decretam mihi provinciam, et ipsam
malis hominibus expurgavi, stratas inveni
tutas, et praedia tutiora, et tutissima corpora
civitatum, et nunquam adeo inter vestros subditos
decretae mihi provinciae, quietis et pacis
vidi stare concordiam; armorum cruenta
spectacula cerno quiescere, quae in ipsius officii
mei principio effervebant. Supplex igitur
quaeso, quod delata non placeant, videlicet
quod frequentavi loca fertilia, sterilia vero sicco
pede transivi, cutem colere non postposui,
nec esse desii de genere Epicuri, quia
nunquam fui de tali schola discipulus, nec de
tali disciplina magister. Nam quis rei posset
|
|