et adversus laudantium mendacia veritatis verba proferret. Quem 
dum frater invitus rusticum et mercenarium inutilem appellaret, sanctissimus 
ille iucundo applausu subrisit et sic exprobranti respondit: 
"Benedicat tibi Dominus, fili carissime, quia verissima loqueris, et 
talia filium Petri de Bernardone decet audire! "Cupiens quoque 
se perfecte vilem ab omnibus reputari, peccata sua non erubuit in 
praedicatione publica confiteri; sed et, si quid sinistri surreperet levi 
cogitatione de aliquo, id ipsum eidem de quo cogitaverat confitens, 
humiliter veniam postulavit ab illo. Ex hoc ipso etiam leviter 
advertenti patebit, qualiter vir iste murmurationis et detractionis verba 
vitavit. Quid plura? In omni genere perfectionis usque ad summum 
apicem pertingere cupiens, favorem summopere devitabat 
humanum, et ut conscientia teste vas sanctificationis interius possideret, 
factus est sibimetipsi exterius tamquam vas perditum. 
Caput VII - Quomodo martyr esse desiderabat; nautas a maris 
periculo liberavit; et qualiter coram Soldano comparuit. 
34 Ardentissimo martyrii desiderio fervens, beatus Franciscus 
sexto conversionis suae anno ad partes Syriae voluit proficisci, ut
  |  
  |