Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 804


SED CONTRA, omnis voluntas quae in diversa tendit, divisa est in plura. Sed rectum
cor divisum non est, sed unitum; unde Oseae 10, 2: «Divisum est cor
eorum: nunc interibunt». Ergo recti cordis est unus finis ultimus.
Praeterea, ratio boni est a fine. Ergo ubi est summum bonum, ibi est finis ultimus.
Sed summum bonum est unum tantum, ut supra, dist. 1, probatum est.
Ergo rectarum voluntatum est unus finis ultimus.
Solutio
Respondeo dicendum, quod eodem ordine res referuntur in finem quo procedunt
a principio, eo quod agens unusquisque ordinat effectum suum in finem aliquem;
et ideo secundum ordinem agentium est ordo finium. In progressu autem
rerum a principio invenitur unum rerum principium primum, quod commune est
omnium, sub quo inveniuntur alia principia propria, quae in diversis sunt
diversa: ita etiam in referendo res ad finem invenitur ultimus finis omnibus
communis, qui est ultimus finis; sed inveniuntur diversi fines proprii secundum
diversitatem entium. Bonum enim invenitur in rebus secundum duplicem ordinem,
ut in 12 MetaPhys. dicitur, scilicet secundum ordinem unius
rei ad rem aliam, qui ordo similis est ordini quem partes exercitus ad invicem
habent: et alius est ordo rerum ad finem ultimum, qui scilicet est similis ordini
exercitus ad bonum ducis: et quia res referuntur in finem ultimum communem,
mediante fine proprio; ideo secundum diversitatem finis proprii efficitur diversa
relatio rerum ad finem ultimum.
Sic ergo dicendum est, quod sicut rerum omnium unus est finis ultimus, scilicet
Deus; ita et voluntatum omnium est unus ultimus finis, scilicet Deus; nihilominus
tamen sunt alii fines proximi, et, si secundum illos fines servetur debita relatio
voluntatis in finem ultimum, erit recta voluntas; si autem non, erit perversa.
Debita autem relatio voluntatis ad finem ultimum salvatur secundum illum finem
quo voluntas nata est ultimum finem participare, in quo distinguitur a rebus
aliis, quae alio modo ultimum finem participant; et hic est caritas, vel beatitudo;
et ideo non solum Deus, sed etiam caritas finis est omnium rectarum voluntatum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod caritas non est finis ultimus, cum non sit finis
communis quem omnia desiderant; sed est finis proprius voluntatis per quem
pertingit ad finem ultimum; et ideo non sequitur esse plures fines ultimos.
Ad secundum dicendum, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus finis
ultimus, ut in littera dicitur, eo quod unicuique eorum convenit ratio finis,
secundum quod quilibet est summum bonum; et hi tres non tria sed unum summum
bonum sunt. Unde hoc quod Hilarius dicit: «Omnia hoc gradu referuntur
ad unum Deum»; intelligendum est, gradum esse in reductione creaturarum ad

Torna all'inizio