Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 67


Rex itaque secundum beati viri prophetiam vix a Roma reverti incipiens,
mox languore correptus apud Paternum defunctus est.
XXXI. Romualdus autem, tribus annis in Parentinę civitatis
finibus habitans, in uno monasterium construxit, in duobus
vero inclusus mansit. Ibi nempe ad magnę perfectionis
cumulum pietas illum divina provexit, ita ut sancto afflatus
Spiritu et nonnulla ventura prospiceret et multa veteris
ac novi testamenti occulta misteria radiis intelligentię penetraret.
Anxiabatur autem ibi aliquando in lacrimas erumpere, sed nullo
valebat conamine ad contriti cordis compunctionem venire. Factum
est ergo quadam die, dum in cellula psalleret, ut
in hunc psalmi versiculum incidisset: «Intellectum tibi dabo

1



5




10

Torna all'inizio