Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 204


Ad secundum dicendum, quod intellectus non est idem quod ratio. Ratio enim
importat quemdam discursum unius in aliud; intellectus autem importat subitam
apprehensionem alicuius rei; et ideo intellectus proprie est principiorum,
quae statim cognitioni se offerunt, ex quibus ratio conclusiones elicit, quae per
inquisitionem innotescunt; unde sicut in speculativis in intellectu principiorum
non potest esse error, sed in deductione conclusionum ex principiis, ita etiam in
operativis intellectus semper est rectus, sed ratio recta et non recta.
Ad tertium dicendum, quod corrupta ratio non est ratio, sicut falsus syllogismus
proprie non est syllogismus; et ideo regula humanorum actuum non est ratio
quaelibet, sed ratio recta: et ideo Philosophus dicit quod
homo virtuosus est mensura aliorum. Unde ex hoc non sequitur quod in ratione
non sit peccatum, sed quod non sit in ratione recta.
Ad quartum dicendum, quod, sicut supra dictum est, ratio superior non tantum
inhaeret aeternis conspiciendis per contemplationem, sed etiam consulendis ad
directionem operis. Contingit autem quod deductio rationis quae est ex rationibus
aeternis, corrumpatur per passionem, sicut etiam illa quae est ex civilibus
rationibus. Unde in utraque peccatum esse potest.
Ad quintum dicendum, quod in anima est aliquid quod est perpetuae rectitudinis,
scilicet synderesis: quae quidem non est ratio superior, sed se habet ad
rationem superiorem sicut intellectus principiorum ad ratiocinationem de
conclusionibus.
ARTICULUS 4
Utrum in delectatione rationis inferioris
possit esse peccatum mortale
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod in delectatione inferioris rationis non sit peccatum mortale.
Non enim est peccare mortaliter nisi eius cuius est advertere rationem divini
praecepti, cum peccatum mortale determinetur ex eo quod est contra legem
divinam. Sed advertere praeceptum divinum, non est inferioris rationis sed
superioris, quae aeternas rationes consulit. Ergo peccatum mortale non potest
esse in ratione inferiori sed tantum in superiori.
2. Praeterea, ut communiter dicitur, nulla circumstantia peccatum aggravat in
infinitum: quia quantitas quae ex accidente relinquitur non potest esse maior
quam essentialis quantitas peccati. Sed delectatio rationis inferioris si non diu
teneatur, est peccatum veniale, ut in littera dicitur. Ergo etiam per hoc quod diu
tenetur non efficitur mortale peccatum.

Torna all'inizio