Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 148


erit vel fuerit, et pluraliter cum auditi erimus vel fuerimus eritis vel
fueritis erint vel fuerint.
De infinitivo. Infinitivo modo numeris et personis tempore praesenti
et praeterito imperfecto audiri, praeterito perfecto et plusquamperfecto
auditum esse vel fuisse, futuro auditum iri.
Quot participia trauntur ab hoc verbo passivo? Duo. Quae? Praeteriti
temporis et futuri. Da praeteriti. Ut auditus. Da futuri. Ut audiendus.
Auditus unde formatur? Ab ultimo supino. Quo modo? Auditum
auditu addita s fit auditus. Audiendus unde? A genitivo sui praesentis
participii. Quo modo? Audiens audi<en>tis tis in dus fit
audiendus.
Verbum anomalum
Sum es est, et pluraliter sumus estis sunt; praeterito imperfecto
eram eras erat, et pluraliter eramus eratis erant; praeterito perfecto
fui fuisti fuit, et pluraliter fuimus fuistis fuerunt vel fuere; praeterito
plusquamperfecto fueram fueras fuerat, et pluraliter fueramus fueratis
fuerant; futuro ero eris erit, et pluraliter erimus eritis erunt.
De imperativo. Imperativo modo tempore praesenti ad secundam
et tertiam personam sis vel es sit, et pluraliter simus estis sint; futuro
esto tu esto ille, et pluraliter simus este vel estote sint vel sunto.
De optativo. Optativo modo tempore praesenti utinam essem esses
esset, et pluraliter utinam essemus essetis essent; praeterito perfecto
et plusquamperfecto utinam fuissem fuisses fuisset, et pluraliter
utinam fuissemus fuissetis fuissent; futuro utinam sim sis sit, et
pluraliter utinam simus sitis sint.
De subiunctivo. Subiunctivo modo similiter; praeterito imperfecto
cum essem esses esset, et pluraliter cum essemus essetis essent;
praeterito perfecto cum fuerim fueris fuerit, et pluraliter cum fuerimus
fueritis fuerint; praeterito plusquamperfecto cum fuissem fuisses
fuisset, et pluraliter cum fuissemus fuissetis fuissent; futuro cum
fuero fueris fuerit, et pluraliter cum fuerimus fueritis fuerint.
De infinitivo. Infinitivo modo numeris et personis tempore praesenti
et praeterito inperfecto esse, praeterito perfecto et plusquamperfecto
fuisse, futuro caret.
Unum participium habet: ens. Ens unde formatur? A secunda persona
praesentis indicativi modi. Quo modo? Sum es interposita n fit
ens

Torna all'inizio