Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

43


Carthago destruitur, totus mundus pacis solatio perfruetur".
post istum Scipio contionatus est dicens: "Non mihi placet
consilium Catonis. ego enim reputo utile esse rei publice
aliquos hostes nos habere, quia istud nos tenebit in timore et
timor nos tenebit in unitate. sed si non habuerimus hostes
exteriores, nascentur nobis interiores, quia si ex omni parte
defecerit nobis bellum extrinsecum, procul dubio bellum habebimus
intestinum. quia ipsa securitas et otium erit in nobis causa
multorum malorum". sententia tamen Catonis optinuit.
preceperunt igitur Romani Carthaginensibus ut omnes naves traderent.
quibus traditis, preceperunt ut omnia arma darent. quibus datis,
preceperunt ut omnes, tam viri quam mulieres, tam magni quam
parvi, de urbe recederent. quod cum audissent Carthaginenses,
ad desperationem se dederunt, dicentes se velle aut urbem defendere
aut omnes ibi perire. et quoniam arma et omne
ferrum Romanis tradiderant, ex auro et argento arma fabricant
et Romanis rebellant, cunctis Romanis, qui erant in Cartagine,
interfectis. tandem Romani iterum Carthaginem obsident,
et cum hinc inde preliatum fuisset, videntes Carthaginenses
se non posse defendere, petunt a Romanis ut eos in servos possideant.
Romani autem preceperunt ut omnes, salva vita, de urbe

Torna all'inizio