exercitu una cum ipsius uxore, solummodo equitibus assumptis
privatim extra castra exivit; ac die nocteque equitans in
occursum predicti castri ire festinavit pro posse. Cum autem
per plures dies iam equitasset ac prope exercitum regis Cicilie
venisset, eidem regi nunciatum est imperatorem cum suo
exercitu iam appropinquare. Qui cum id audivit, statim
castris defixis atque relictis cum suo exercitu abire cepit, tum
quia putavit exercitum imperatoris multo maiorem esse, quam
fuisset, tum etiam quia audiverat tam malam fortunam belli
Romanis accidisse, unde perterritus fuerat valde ac mestus
Imperator vero audiens regem castrum deseruisse ac cum
suo exercitu fugiendo abire, ita eum persecutus est, quod ad
transitum cuiusdam aque plures ex equitibus regis, qui tam
cito transire flumen non potuerunt, cepit; cum autem ipsum
flumen transire non potuisset, retrovertens predictum castrum
bene munivit. Atque postea quoddam aliud castrum, quod
predictus rex comiti Roberto de Basavilla iam abstulerat,
obsedit et devicit ac iam dicto comiti Roberto letanter
restituit. Deinde letus ad castra remeavit. Igitur imperator
ad locum, qui dicitur Trondus, et ibi circumquaque permanens,
|
1
5
10
15
20
|