virginalis uteri «quam» per pudoris integritatem et culpe inmunitatem
«fundavit in secula». De sanctuario dicit Moyses post transitum maris
Rubri: «Sanctuarium tuum, Domine» id est Filium tuum hominem
Deum laudamus, colimus et veneramur, qui eduxit nos de terra Egypti,
et equum et ascensorem deiecit in mare, «quod firmaverunt manus
<tue>», Deum et hominem, ita quod neutrum ab alterutro id est humanitas
a divinitate umquam patiatur divisionem. «Dominus regna[b]it
in eternum et ultra» id est in divinitate et humanitate.
Possunt hec in beatam et sanctam virginem Mariam omnia convenienter
interpretari. Preterea sciendum quod sanctificatum esse dicitur
multis modis. Quia dicitur sanctificatum quod <est> signum, vel argumentum
sanctificationis, ut chrisma vel oleum vel altare seu ecclesia
aut baptisma; non enim in his sanctificatio est, sed signum sunt santificationis.
Dicitur sanctificatum non quod sanctificationis sit signum, sed
quod habet signum sanctificationis ut: «Sanctificamini in crastinum, filii
Israel», id est signum sanctificationis accipite, quod erat aut oblatio
aut vestium mundicies cum candore aut ieunium aut votum aut carnalis
a mulieribus abstinentia. <Dicitur etiam sanctificatum id est fecundatum,
ut Bersabe, que sub Uria infecunda et sterilis erat, a David sanctificata
id est impregnata, discessit>. Dicitur quoque sanctificatum proprietate,
quod videlicet sanctificationem habet in se, ut Elias ab utero sanctificatus
est et «Altissimus sanctificavit tabernaculum suum», aut ecclesiam,
aut virginem Mariam.
Quod autem queris, que sanctificatio sit proprie, dico quod Deus
et Spiritus eius proprie sanctificatio est. Quod iterum queris si eucharistia
sit sanctificatio vel modus sanctificandi vel signum, dico quia proprie
sanctificatio est, quoniam est corpus Domini. Quod etiam queris si
eucharistia, que est vera caro et sanguis Domini nostri Ihesu Christi,
et caro pro corpore, et sanguis pro anima reputatur Domini, utrum sit
filius Marie vel sit Deus, dico quod Dei est vel certe quod Deus est, quia
cum corpus suum Christus tradidit discipulis in cena, se ipsum tradidit
et se ipsum Deum et se ipsum vitam eis dedit. Non puto quod aliquid
sit vel efficiatur substantia Dei, nisi ipsum sit Deus. Non tamen quicquid
de Deo verum est, et de eucharistia per hoc nomen quod est eucharistia.
|
|