Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 778


SED CONTRA, Rom. 8: «Non accepistis spiritum servitutis» etc., Glossa: «Unus
spiritus est, qui facit duos timores, scilicet servilem, et castum». Sed castus
timor constat quod est a Spiritu Sancto. Ergo et servilis.
Praeterea, non est minus timere Deum quam credere. Sed fides, etiam informis,
est a Spiritu Sancto. Ergo et timor servilis est a Spiritu Sancto.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod usus timoris servilis non sit bonus. Usus enim bonus
est quo fit bonum, et bene. Sed secundum Augustinum
super illud Rom. 8, «Non accepistis spiritum
servitutis» etc., in timore servili etiam si aliquid fiat bonum, non tamen bene.
Ergo usus eius est malus.
2. Praeterea, omnis actus timoris ex aliquo amore procedit. Sed actus timoris
servilis non procedit ex amore caritatis. Ergo procedit ex amore libidinoso:
ergo est malus.
3. Praeterea, una circumstantia indebita facit totum actum malum. Sed actus
timoris servilis videtur esse serviliter timere, quae est circumstantia turpis.
Ergo usus timoris servilis est malus.
SED CONTRA, cuius usus malus est, ipsum etiam malum est: quia «non potest
arbor bona fructus malos facere»; Matth. 7, 7. Sed timor servilis est bonum,
cum sit a Deo. Ergo usus eius bonus est.
Praeterea, usus timoris servilis est abstinere a peccato, et ad sapientiam introducere.
Hoc autem est bonum. Ergo usus servilis timoris est bonus.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod timor servilis non tollatur adveniente caritate. Timor
enim servilis a fide informi consurgit. Sed fides informis manet secundum substantiam
habitus, et formatur caritate quae advenit. Ergo et timor non expellitur
caritate adveniente.
2. Praeterea, per caritatem advenientem non tollitur nisi peccatum, et quod est
ex peccato introductum. Hoc autem non est timor servilis, cum sit a Deo. Ergo
non expellitur caritate adveniente.
3. Praeterea, quod se habet ex additione ad aliud, includit illud, et non tollit.
Sed timor initialis se habet ex additione ad servilem: quia timet poenam sicut
servilis, et ulterius separationem. Ergo timore initiali adveniente, non expellitur
timor servilis. Ergo nec adveniente caritate, sine qua non est timor initialis.
SED CONTRA est quod dicit Augustinus in littera, quod adveniente caritate pellitur
timor servilis.
Praeterea, libertas non compatitur secum servitutem. Sed caritas adveniens
libertatem facit: quia «ubi spiritus Domini», qui sine caritate non est, «ibi
libertas»; 2 Corinth., 3, 17. Ergo timor servilis expellitur adveniente caritate.
Praeterea, nullus principaliter timens poenam, habet caritatem. Sed quicumque
habet timorem servilem, est huiusmodi. Ergo etc.

Torna all'inizio