AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus nominat beatitudinem
illam visionem Dei naturalem; per quam tamen non erant beati simpliciter,
cum maioris perfectionis capaces essent secundum quid, scilicet secundum tempus
illud: sicut et Philosophus, dicit aliquos in hac vita
beatos, non simpliciter sed ut homines.
Ad secundum dicendum, quod viderunt Verbum per similitudinem Verbi in eis
impressam; non tamen in hoc est ultima eorum beatitudo, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod non proprie dicitur illa cognitio specularis, sicut
homo non dicitur videre in speculo illud cuius similitudo in oculo suo relinquitur,
nisi ipse oculus speculum diceretur in quo species rei resultat. Nec tamen
est visio beata, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod virtutis cognoscitivae est una conversio in speciem
rei et in rem ipsam; unde ex hoc quod aliquis per speciem rei quam apud se
habet, rem illam cognoscit, non dicitur conferre; sed ex eo quod ex similitudine
unius rei aliam rem accipit; et ita patet quod non oportet intellectum Angeli
ponere collativum et inquisitivum.
ARTICULUS 2
Utrum Angeli praesciverint suam miseriam
vel beatitudinem.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod Angeli suam miseriam vel beatitudinem praesciverunt. Sicut
enim Angeli ita et hominis miseria est per peccatum. Sed homini suum peccatum
quandoque praenuntiatur, sicut Dominus Petro futurum peccatum praedixit,
ut legitur Matth. 26. Ergo videtur quod etiam Angelis suum casum praenuntiare
debuerit.
2. Praeterea, Bernardus de gradibus Humilitatis, dicit, quod
diabolus praevidit se super malos principatum habiturum, propter hoc in latere
Aquilonis solium suum ponere volebat; ut dicitur Isai. 14. Sed non est factus
princeps malorum, nisi per peccatum. Ergo videtur quod peccatum suum
praesciverit.
|
|