: Annales Venetici breves

92


Cepit etiam inexpugnabille castrum quod vocatur Sibinicum et
evertit illud a fundamentis et sic tenuit totam Dalmaciam in manu
valida; unde comites Ungrorum cum nobilibus viris et mulieribus
multis cum pueris eorum captivi ducti fuerunt in Venecia.
Anno Domini millesimo centesimo sexto decimo, die tercio mensis
Ianuarii, indicione decima, terremotus fuit valde terribilis. Unde
multe ecclesie cum campanilibus corruerunt, et innumerabiles domus
et turres et castra atque antiqua et nova edificia plurima; pro
quo etiam montes cum rupibus corruerunt et ceciderunt, et terra in
multis locis aperta fuit et aquas sulphureas emanabat. Et in illa die
combusta fuit ecclesia sancti Hermachore et sancti Iohannis Decollati
cum multis earum casis.
Anno Domini millesimo centesimo vigesimo, medio mense decembris
combusta fuit ecclesia sancti Petri nostri episcopatus cum tota
domo episcopale et pluribus adiecentibus casis. Hoc fuit in die veneris
circa noctem; et in die sabati Bonifacius Faletro consecratus fuit
presbiter et in sequenti dominica episcopus fuit ordinatus.
Anno Domini millesimo centesimo vigesimo secundo, mense augustus
indicione quinta decima ivit Dominicus Michael dux cum magno
exercitu navale et equestri ad Christi sepulcrum. Postea
Anno Domini millesimo centesimo vigesimo quinto mense Iunii,
indicione tercia rediit in Venecia, victoria habita de Saracenis et
capta Tiro; preterea triumphavit de Grecia decem civitates. Similiter
etiam subvertit quasdam civitates Dalmacie et captivos duxit multos
nobiles Ungaros et Dalmatinos comites.

Torna all'inizio