Ecclesiam Sancti Damiani, dum semel intrat
Oraturus ibi Franciscus, et ad crucifixum
Ipsiusque crucem votis intendit anhelis,
Ter fit ad ipsum vox divinitus e cruce lapsa:
"Vade, domumque meam repara, Francisce, ruentem".
Vocis ad auditum mirabilis obstupefactus
Extra se rapitur; in se tamen inde reversus
Iuxta mandatum pensat de materiali,
Quam sic destructam videt, ecclesia reparanda,
Quamvis propositum verbi magis esset ad illam
Sanguine quam proprio Christus mercando redemit,
Ut sibi postea, reserante Deo, fuit insinuatum.
144.
Tertius Liber.
De persecutione patris, et quomodo exheredatus et nudus
in patria exsulavit.
VII. Additio.
165.
Nudari totus non abnuit eius amore,
In cruce qui nudus pro nobis ultro pependit.
Sic mundum nudus egressus cuncta relinquit,
Et nudum nudus Christum sequitur crucifixum.
166.
VIII. Additio.
203. Suscipit oblatas veteres a paupere vestes
Pontificis servo, mantellum scilicet unum,
|
|