Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 268

Liber III


aures, nisi assuetae omnino non possunt. Atque haec quae dicimus, eo spectant, ut intelligamus nos artificio ac praeceptis ullis numerosam orationem aut nostram facere aut cognoscere alienam non posse, nisi aures numerosis orationibus audiendis longa consuetudine sonum illum optimum a minus bono discernere doceamus. Qua quidem in re assidua nos Ciceronis lectio in primis invabit. Quanquam autem neque qui audiunt hoc tempore, numeros satis intelligunt neque qui dicunt aut scribunt, eos magnopere curant (vix enim hac aetate unum atque alterum vidi, qui numeros in dicendo aut scribendo sectaretur) tamen vel ut intelligamus, quid nobis servandum sit, si veteres imitari velimus vel ut eorum in scribendo artificium atque observationem cognoscamus, pauca de numeris ex Ciceronis praeceptis atque observatione perstringam. Orationem igitur apud Graecos primi omnium Thrasymachus Chalcedonius et Leontinus Gorgias, numeris astrinxere, quum poetas cum voluptate, se cum severitate audiri viderent et voluptati audientium varietatique consulerent. Gorgias autem paribus paria reddere et contrariis contraria referre primus instituit eaque re ad vitium usque delectatus est. Isocrates deinde moderatione quadam adhibita, rem maxime excoluit. nostri eam rem tantopere

Torna all'inizio