Protinus accepta bigamus notat ista papiro;
Hec in nocturnis verba fuere notis:
“Hanc tibi Matheus mitto Tancrede salutem,
Quam, cito ni venias, qui ferat, alter erit:
Rumpe moras, venias comitatus utraque prole;
Prole recepturus regia sceptra, veni.
Rumpe moras, postpone fidem, dimitte maritam.
Ipse tibi scribo, qui tibi regna dabo.
Per me regnabis, per me tibi regna dabuntur;
Fac cito quod venias, nam mora sepe nocet.
Inceptis desiste tuis, irascimur illis;
Nam, sicut debes, non sapienter agis.
Cui facis heredi regnum iurare vel urbes?
Quem legis heredem? Cui tua regna paras?
Absenti domino magnas inducitis urbes,
Ut iurent; aliis das, quod habere potes.
Nec te, si qua fides, nec te periuria tardent:
Gloria regnandi cuncta licere facit.
Andronicus si forte suo iuravit Alexi,
Ipse cruentato sceptra nepote tulit.
Heredem regni fidei maculare pudorem
Non puduit profugum sub Manuele senem.
Unum natorum” si phas foret atque liceret!
“Debueras dure subdere sponte neci.
Ipse ego, triste pedes quotiens sinthoma perurit,
Non hominum dubito sanguinis esse reus.”
|
145
150
155
160
165
|