Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 164


Insuper et septem menses consistere rebus
Fertur, et undenis vitam finisse diebus,
Utilis in populo, dignior ante Deum.
18. De Antonio iuniore et Aurelio Comodo, fratre suo, 14. ab Augusto, qui regn. annis 13,
et de papa sui temporis.

Anno ab incarnatione Domini 145. Antonius iunior cognominatus Verus cum Comodo Aurelio fratre imperium
suscepit. [His temporibus fuit imperator extra catalogum nomine Didius Iulianus, qui
sepe holeribus et leguminibus in cena contentus est.] [Ejus tempore simulacrum marmoreum moveri visum, est et enea statua Herculis sudavit per multos dies. Nomen istius Comodi senatus iussit abradi.] Hii [duo] Vologesum
regem Parthorum, Armeniam, Capadociam Syriamque vastantem, gravi bello presserunt. Antonius anno imperii sui 19.
moritur in Pannonia. Cui filius eius Comodus, 15. ab Augusto, succedit. Iste Comodus multos ex senatoribus interfecit,
et rei publice per omnia incomodus fuit; nisi quod contra Iermanos bellum feliciter gessit. Per idem tempus
innumere hereses emerserunt. Inter quas Taciani cuiusdam heresis magis pestifera fuit. Nam ab omnibus animalibus
abstinendum predicabat, ingratus existens Deo, qui hec humanis usibus procreavit. Item nuptias refutabat, accusans
Deum, qui eas ad restaurationem humani generis fecit. Adversus quem Clemens scribens, inter cetera sic dicit: An
et apostolos improbas? Petrus enim et Philippus uxores habuerunt et filias etiam virgines nuptui dederunt.
Eo tempore
Capitolium Rome fulmine percutitur, et bibliotheca Romanorum magna magnis studiis composita ibidem concrematur.
Aliud etiam incendium Rome tunc exortum, templum dee Veste et palatium et plurimas Urbis partes consumsit.
Comodus post multa flagitia perpetrata in domo Vestilia dicitur fuisse strangulatus, 13. imperii sui anno. Cui
successit Elius senex. Cetera de Antonio iuniore et de Comodo versifice leguntur. Set hoc nota,
quod his diebus mortuo papa Aniceto, succedit Rome Sother. In Alexandria vero Agrippinus erat substitutus. Antiochie
autem post Heronem Cornelius est substitutus. Eodemque Cornelio defuncto, Theofilus sextus ab apostolis
sedebat.
19. Item de eodem Pio Antonio versifice narratur, et de papa sui temporis.
Iunior Antonius rex emulus ecclesiarum
Errorem sequitur sub scismate Catafrigarum,
Fertur et ecclesiis non nocuisse parum. Tunc erat Igninus Romanus papa beatus,
Quatuor atque decem regit annis pontificatum,
Plus quoque tres menses, insuper octo dies.
Imperat Antonius minor annis nunc duodenis;
Comodus imperio post eius tempora venit,
Tractatus cuius iam recolendus erit.
20. De Comodo imperatore post Antonium iuniorem, qui regn. ann. 22.
Comodus imperio felici tempore vivit.
Teodosion nunc philosophus sua carmina scribit,
Summus et interpres tunc erat ille sibi.
Discipulus Pauli nunc Trofimus est Arelati,
Presulis Erennii sunt docmate clarificati,
Quosquos Lugdunum sive Vienna capit.
P. 164 v. 3 post deum addit A:] Apud Francos rex Cilpericus regnat.
Rex Cilpericus Francorum regna regebat,
Subiectumque ducem fortem de more tenebat,
Rege quiescente, qui sua regna regat.
P. 164 v. 33 post erit addit A:] Apud Francos Glotharius regnat.
Glotharius rex Francorum male gesta resolvit,
Fana suis studiis rex in divina revolvit,
Et dedit ecclesiis predia lata suis.

Torna all'inizio