quia vir venerabilis Iosue, abbas monasterii martiris Christi Vincencii,  
quod situm est in finibus Beneventanis, nostram adiens serenitatem,  
optulit obtutibus nostris precepta regum Longobardorum,  
Aystulfi videlicet et Desiderii, nec non et precepum pie recordacionis  
domni et genitoris nostri Caroli piissimi Augusti, in quibus illi tam  
antecessorum suorum, videlicet regum quam et ducum, vel aliorum  
quorumlibet Deo devotorum hominum donaciones partibus predicti  
monasterii spontanea voluntate contulerunt, suggerens ac petens,  
ut eadem precepta nostre confirmacionis precepto confirmaremus.  
Cuius peticioni propter amorem domini nostri Iesu Christi assen-  
sum prebentes, predicta precepta nostra auctoritate confirmamus.  
In primis decernentes quicquid domni genitoris nostri Caroli imperatoris  
precepto continetur, et de iudiciaria Balvense in loco  
Trite sicut per preceptum Desiderii regis et Ansane condonatum  
est; deinde quicquid Aystulfus vel Desiderius iam dicto monasterio  
contulerunt similiter maneat inconvulsum. quod vero duces hii,  
Lupus et Hildeprand, eidem venerabili monasterio suis preceptis  
condonaverunt, hac nostra presenti auctoritate abhinc in futurum  
stabilis perseveret et firma: de quibus una est donacio, quam  
Lupus dux ad predictum sanctum locum fecit de varcinatico, idest 
  |  
  |