omnibus hominibus, ut in cunctis glorificetur Deus atque laudetur 
operibus. non enim parvipendit si quando ab insciis 
blasphemetur Deus vel si inter pios aliqua causa sit ut scandalum 
possit oriri, Scriptura quippe dicente: « Oportet nos testimonium 
bonum habere etiam ab his qui foris sunt ». hęc 
iccirco fatemur quoniam quosdam simpliciter, quosdam vero invidiose 
novimus musitarę de domni patris nostri Beraldi pręlatione. 
aiunt enim, illum ceu tyrannium et bonorum distractorem 
fuisse cenobii huius, ideoque in eo aliquomodo scandalizantur. 
quorum scrupulum ut vitare quęamus, ipsius nonnulla gesta a 
primevo tempore huic opusculo inserere curamus, quatinus proficua 
plurima erga huius cenobii negotia ab eo perpetrata fideliter 
proferamus. enimvero ipsius pręlationis diebus periculosa 
tempora perspeximus, et quędam inaudita contraria adversus hoc 
monasterium invidię causa a nostris vicinis capitaniis, comitibus 
et maxime a pontifice Romano iniuste effici minime ignoramus. 
quę ille omnipotentis Domini iuvamine eiusque suffragio Genitricis 
immenso certaminis pondere pertransivit viriliter. Defuncto 
denique domno Berardo secundo abbate, hęc ecclesia Farfensis 
in  maximam devenit defectionem. eramus enim sicut oves non 
habentes pastorem, quoniam qui nostrum tunc assumpserat regimen, 
a suis non modice contemnebatur, et ab extraneis pro 
nichilo ducebatur. comites quoque sive capitanei pene omnes 
bona abbatię pedetemtim sibi conabantur optinere. Quapropter 
pręcipui seniores domnum Beraldum nobiliorem incliti viri Ascari 
filium elegerunt abbatem, videlicet ut, suorum plurimorum sublimium 
fultus iuvamine parentum, nequaquam cederet cuiquam res 
huius monasterii subripere; quod ita factum Dei providentia perspeximus, 
quemadmodum in posterum fideli relatione narrare 
curabimus. postquam vero corroboratus est in abbatię honore, 
illi qui ante bona huius cęnobii satagebant demoliri, aliquantulum 
istius sunt terrore compressi, et qui prius crudeles videbantur 
ęmuli, demum se simularunt fideles fore clientes. sed minime 
diu latere valuit virus quod in eorum iecore latebat. Interea
  |  
  |