grauitas, moralia monimenta quam
plurima omni castigata lima, et trutinata lance
iustissima; uigilatissima quoque uerba et
hominis superna potius quam terena sapientis,
non fluida lubricaque, sed totius facetie frenis
retenta, ac floride orationis ornata, ut si properanter
audita et cursu ueloci recepta fuerint,
dulce quidem sapiant, sed enucleata dulcissimum.
Si igitur iure mecum de tarda responsiua
irasceris, irasci enim debes, equo animo nec
iniuria ueniam dabis occupato michi in agone
tuorum excelentie meritorum. Enimuero tale
michi se offert alterum et alterum iter tuum, ut
pari uestigio nullo declinato, nullo singularius
apprehenso, unumquidque deambulem; etsi
quando in dulcedine prurientium auribus carminum
usque detineor; habet illico ciceroniana
prosa illa funem suum, quo trahat tractumque
teneat non inferiori quidem anchora, ac me
sepius ab illustrium lectione autorum euellat:
ita fit ut dum nullo in loco declinare possim,
|
|