Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 388


Ad secundum dicendum, quod termini numerales, ut in 1 dictum est, se habent
communiter ad personam et naturam; unde loquendo de unitate personali, est
tantum una in Christo, secundum quam dicitur unus Christus; loquendo autem
de unitate naturali, est duplex unitas. Non tamen sequitur quod Christus sit
unum et unum: quia unum quod de Christo praedicatur, non refertur tantum ad
naturam, sed ad suppositum naturae, quod non geminatur.
Ad tertium dicendum, quod natura divina praedicatur in recto de personis
propter identitatem rei; sed duae naturae quae sunt in Christo, non praedicantur
de eo in recto: quamvis enim divina natura praedicetur de eo in recto, non
tamen humana, sicut nec de aliquo alio homine. Si autem tres personae differrent
secundum rem a natura, quamvis esset una numero in eis, non tamen posset
propter hoc dici, quod tres personae essent unum simpliciter; sed forte quod
essent unus Deus; sicut multi homines dicuntur unus populus.
Ad quartum dicendum, quod cum dicitur, «Christus est aliquid quod est mater»,
ly «aliquid» non praedicat tantum naturam, sed suppositum naturae, ut patet ex
praedictis; relativum autem refert suum antecedens, non gratia suppositi,
sed gratia naturae: mater enim non convenit cum filio in supposito, sed
in natura: relativum autem non refert idem secundum suppositum, sed quandoque
idem secundum naturam speciei. Cum vero dicitur: «Est aliquid quod est
Pater», ly «aliquid» praedicat naturam divinam: unde ex hoc sequitur quod
humana natura non sit divina natura, non autem quod Christus sit duo.
Ad quintum dicendum, quod cum dicitur, «Christus est aliquid passibile»,
ly «aliquid» non praedicat naturam, sed suppositum humanae naturae; quia
proprietates naturae denominative praedicantur de supposito, quamvis natura
de eo non praedicetur, et etiam proprietates partium. Petrus enim quamvis non
sit capillus, est tamen crispus. Cum vero dicitur, «Christus est aliquid impassibile»,
ly «aliquid» praedicat suppositum divinae naturae, quod non est aliud
quam suppositum humanae naturae; vel etiam divinam naturam, quae non est
aliud a suo supposito. Unde non sequitur quod sit ibi aliud et aliud: media enim
falsa est quae dicit quod aliquid passibile non est aliquid impassibile: idem
enim suppositum quod est passibile secundum unam naturam, est impassibile
secundum aliam.
Ad sextum dicendum, quod «totus» refertur ad personam, «totum» autem ad
naturam. «Totum» autem, secundum quod hic sumitur, est cui nihil deest: et
quia nihil deest de personalitate Filii, quam significat nomen Christi, secundum
quod est ubique, quia est persona aeterna; ideo dicitur totus ubique.
Deest autem aliquid de natura ei, secundum quod non est ubique; sed tamen
illud «aliquid» non praedicatur de Christo. Unde non sequitur quod Christus
sit aliquid et aliquid; sed quod in eo sit aliquid et aliquid.

Torna all'inizio