Nutritur et uiuificat, crescit, qui magnificat;
Datis oboedit legibus subditus parentibus;
Deus creator omnium iussa complet hominum.
5. Mira haec dispensatio, mira haec dignatio!
Non lucens sed lucibilis, Deus inuisibilis
Videtur in praesaepio, uirginis in gremio.
6. Legem seruat purissimus, ne oblatret impius:
Sicut in lege scribitur, infans circumciditur,
Seruantur dies prouide et complentur hodie.
7. Maria, sancta femina, uirgo integerrima,
Nullis tacta excessibus nihil debet legibus;
Iussa seruat legalia pro peccatis habita.
8. In templo mater puerum laeta ducit plurimum,
Praesentat Deo filium, ipsum Deum inclutum,
Columbas atque turtures offert Deo supplices.
9. In columba dilectio mutua perpetuo,
In turture est castitas geminaque sanctitas;
Haec quia uirgo meruit, haec offerre debuit.
10. Hunc Simeon ut aspicit iustus, ulnis accipit,
«Dimittite», dicit, «Domine, me in pace hodie;
Viderunt oculi mei salutare Domini,
11. Paratum omni populo longinquo et proximo,
Omnium lumen gentium, gratia et praemium,
Lumen et plebis gloria Israel non modica.»
12. Omnes gentes, accedite, cernite et credite:
Lumen inaccessibile, lumen inuisibile
Apparet et illuminat et in templo rutilat.
|
|