eorum rubent; supini jacere nequeunt; huc et illuc frequenter se
vertunt.
De pleuresi. — Pleuresis habet fieri quandoque in dextra parte,
quandoque in sinistra. Quando fit in sinistra parte, guper dextrum
latus esse non possunt, et e converso si luerit in dex tra. Urina istorum
spissa et satis intensa, circa superficiem livida; hec autem passio
ex omnibus humoribus movetur et omnibus temporibus; fit autem
ex fluxu cerebri, namque cerebrum caliditate dissolvitur, frigiditate
constringitur, et sic humores qui ibi sunt exire coguntur
qui a cerebro venientes in costis mollibus colliguntur et pleuresim
generant; unde si urinam habuerint spissam usque ad XI diem, et
materia per urinam purgetur, bonum nunciat. Collectione perseverante
cum dolore, si urina in VI die attenuari ceperit, malum.
Item si diarria usque ad III diem vel IV supervenerit, bonum, si
ab VIII vel VIIII inceperit, sinistrum. In vere, cognita egritudine,
flebotometur de vena mediano illius brachii cujus pars patitur; tamen
secundumn Constantinum facienda minutio per antipasim; multociens
sola minutio liberat eos. Ponantur juxta ignem sino fumo
ut calidum attrahat aerem; inungatur dialtea, butiro et calidis unguentis;
usus vini et aque frigide interdicitur eis; amidum possunt
comedere, et jus furfuris et ptisanum accipiant in quo sint pinee
amigdale; vel ita facias: gallinam in aqua usquequo caro ab ossibus
separetur decoquas et aqua colata pulmentum eis componas cum
amido et similibus. Si fierit cum tussi, significatur tibi quod materia
nondum cessavit fluere. Constringas ergo reuma hoc modo:
masticem, olibanum, sanguinem draconis et bolum teras et cum
succo rapistri seu oleo rosaceo vel aqua rosacca et plagellis intinctis
super frontem et timpora pone. Pro insompnietate utaris sompniferis
prout scripsimus in acutis. Istis proprie valet diadragagantum
quod fit de aqua dragaganti, amido et gumma arabica et similibus.
Si transierit in empima, poteris eos ampliari dieta visitare,
ut gallinis bene coctis et vino temperato et hujusmodi. Dabis
etiam reubarbaram tantum in estate, si contingit tempus; cooperatur
ad sanitatem. In hieme et autumpno pro frigiditate temporis
magnum facias ignem ut juvet ad maturitatem. Notandum est quod
si collectio in dextro latere fuerit, urina erit spissa et valde intensa;
si vero in sinistra fuerit, urina erit spissa et minus intensa. Item si
urina hodie fuerit rubea et spissa, crastina vero fuerit tenuis, significat
alienationem affuisse. Si autem fuerit tenuis et alba, mortem
minatur. Aliquando contingit collectionem perseverare in materiam;
accipias statim semen lini et fenugrecum et in aqua bullias
atque calidum ter vel quater in die petia inductum superponas
quoad maturetur. Dietentur cum ptisano et lacte amigdalarum
atque colatura furfuris. Constipantur aliquando nec medicina purgari
possunt. Accipimus esulam et cum ordeo et aqua bullimus,
postea colamus et colaturam illam cum quolibet dulcore largimur,
vel damus mellicraturn et nichil ita purgat ulcera. Aliquando tussiunt
et vix reiciunt; accipimus marrubium, ysopum, pulegium,
|
|