Salimbene de Adam: Cronica

Pag 534


Mastinus successit, et fuit Veronensis, sed processu temporis
ab assaxinis fuit occisus. Comes vero Sancti Bonifacii, qui Verone
dominium habere debebat, vagabundus, ut vidi, ibat per
mundum. Et erat totaliter ex parte Ecclesie, bonus homo et
sanctus, sapiens et honestus et fortis et probus in armis et doctus
ad bellum. Pater eius dominus Riçardus, et ipse dominus Lodoicus,
et maior filius Vincensguerram.
Porro in Arimino dominatus est dominus Malatesta, qui optime
et fideliter partem Ecclesie semper tenuit. In Furlivio dominatus
est dominus Guido comes Montefeltranus, qui fuit vir
bellator et periciam habuit artis pugne, et plures victorias de
Bononiensibus qui erant ex parte Ecclesie cum eis bellando obtinuit.
Pluribus annis, tempore valide guerre, in Furlivio dominium
habuit, sed in fine defecit tam ipse quam Livienses, pro
eo quod papa Martinus quartus de illa guerra pertinaciter et
obstinato animo se intromisit, volens penitus de Furlivio victoriam
obtinere. Quapropter, cum venisset dominus Bernardus cardinalis
Romane curie legatus in Romagnolam et Livienses tradidissent
se sibi, misit dominum Guidonem comitem Montis Feltri
primo Cluciam, postmodum in Lombardiam ad civitatem Astensem,
ut in confinio staret ibi. Qui humiliter obedivit habitando
ibidem.
In Ravenna dominatus est ex parte Ecclesie dominus Paulus
Traversarius, nobilis homo, dives et potens, pulcher et sapiens.
Ex altera parte imperii Anastasius quidam. Porro post dominum
Paulum Traversarium dominatus est in Ravenna dominus
Thomasius de Foliano de Regio, quem papa Innocentius quartus
fecit comitem Romagnole, pro eo quod attinebat sibi; et habuit
neptem domini Pauli uxorem, scilicet filiam filii, Traversariam
nomine, quam papa legitimavit, ut posset hereditare. Hanc,
post mortem domini Thomasii, Stephanus filius regis Hungarie
accepit uxorem et dominatus est in Ravenna. Post cuius mortem
venit quidam Guilielmottus de Apulia ducens secum quamdam
mulierem, quam dicebat uxorem suam esse et filiam domini
Pauli Traversarii de Ravenna, quam in Apulia obsidem habuerat
imperator; et dominatus est multis annis omnes possessiones

Torna all'inizio