in illa re in qua ipse infirmus sit, id est, in carne;  
potest intelligi in  illo , id est, in praedicatione. 
9. AMBROS.  Vos quod bonum est . Orat ut his bene  
agentibus, dum non auderent corripere, ut humiliati,  
vel reprobi appareant; probati autem a Deo  
videntur, dum judicant peccatores auctoritate concessa.  
Si ergo quos judicent non sint, cessante in  
his auctoritate, quasi reprobi videntur. 
10. LANFR.  Nos autem ut reprobi . Quasi diceret:  
Nos patienter portamus, si in conscientiis vestris  
reprobi sumus tantum, ut vos id quod bonum est  
faciatis. 
11. AMBROS.  Non enim possumus . Hoc dicit, quia  
potestas non est data contra veritatem, ut arguant  
bene viventes; sed pro veritate, ut vindicent in eum,  
qui inimicus est legis. 
12. LANFR.  Non enim possumus aliquid . Reprobi  
volumus esse vobis benefacientibus; non enim volumus  
esse probi, potentes adversus veritatem, id  
est, contra benefacientes. Vel ita:  Non enim possumus  
 aliquid adversus veritatem , id est, non reprehendimus,  
nec damnamus in his qui veri sunt, id  
est, qui bene faciunt, et reprehensibiles sunt. 
13.  Adversus veritatem . Contra justitiam, id est,  
veritatem, mando [ f ., quando] posset si illis bona  
facientibus, orationibus proficeret, ut in conscientiis  
eorum probus appareret. Non justum est, nec  
placet Deo, ut homo sanctus apparere quaerat, nisi  
propter id tantum, ut videntes bonum exemplum  
accipiant. 
14.  Gaudemus enim . Alia ratio cur nolit apparere  
probatus. 
15. AMBROS.  Gaudemus enim . Hoc est infirmari,  
non exercere potestatem. Hos autem optat fortes  
esse, ut bene viventes, vitia vincant; et prohibeant  
a se vindictam aut correptionem.
  |  
  |