6. AMBROS. Secundum elementa , id est, secundum
dierum et temporum observantiam. Elementa enim
mundi dicit solem et lunam, ex quibus dierum et
temporum cursus effici videtur.
7. AUGUST. (lib. XII, De Genes. ad litt. , cap. 7,
tom. III.) Quia in ipso habitat . Quia inhabitat omnis
plenitudo divinitatis corporaliter neque enim divinitas
corpus est, sed quia sacramenta Veteris Testamenti
appellat umbras futuri; propter umbrarum
comparationem corporaliter dixit habitare in
Christo plenitudinem divinitatis, quod in illo impleantur
omnia quae [ al ., in] illis umbris figurata
sunt, ac si quodammodo umbrarum illarum ipse sit
corpus, hoc est figurarum illarum et significationum
ipse sit veritas.
8. AUGUST. (lib. XVI, contra Faust ., cap. 29,
tom. VI.) In quo circumcisi . Quid significat circumcisio
carnis, nisi exspoliationem mortalitatis, quam
de carnali generatione portamus? haec est fides
nostra.
9. Circumcisione non manufacta . Resurrectio
Christi quae facta tertio quidem a die passionis, sed
octavo in diebus hebdomadis, ipsa nos circumcidit.
Audi circumcisos vera petra, Apostolo admonente:
Si ergo resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt
sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae
sursum sunt quaerite, non quae super terram . Resurrexit
Christus abstulit nobis desideria carnalia,
abstulit concupiscentias malas; abstulit superfluum
cum quo nati eratis, et multo pejus quod male vivendo
addideratis; circumcisi per petram, quare
adhuc sapitis super terram?
|
|