Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 34


INCIPIUNT CAPITULA I. LIBRI
Capitulum I partis primae. De ordine medicandi.
Capitulum II. De confectionibus siruporum, quibus digerimus materiam, tam in acutis quam peracutis quam interpolatis, secundum usum medicorum nostri temporis et illorum, qui rectius perscrutantur, diversificando ipsos secundum genera febrium saepius contingentium.
Capitulum III. De calliditate doctorum, qui variant haec omnia et fingunt se scire pondera ponendorum in medicinis et addunt et diminuunt malitiose, ne possint sciri fraudes eorum, ut scholares detineant et elongent artem et ponant difficultatem in facili et ut aliquid facere videantur.
Capitulum IV. Si habet aliquis artem <pondera> ponendorum in medicina determinare, et qua arte et industria sit usus in hoc Andromachus et Galienus, qui fuerunt praecipui.
Capitulum V. De his, quae oportet scholares tam novos quam veteres portare, cum vadunt in practicam, et quae circa ipsam fuerint opportuna.
Capitulum VI. De digestivis et divisivis tam usualibus quam ignotis, quibus utimur in aegritudine materiali et in sanis lapsis, cum volumus purgare ad praeservationem, diversificando ipsa secundum species humorum quorumlibet. [88vb…] […89ra]
Capitulum VII. Quo digestivo qua aegritudine sit intentum.
Capitulum VIII. Cum quo, quando et quotiens sit offerendum digestivum. [89rb]
Capitulum IX. De accidentibus, quae sequuntur ex usu digestivorum.
Capitulum X. Quando debet antecedere flebotomia purgationem vel e contrario, et quare.
Capitulum XI. Si digestio debet praecedere flebotomiam sicut et solutivum.
Capitulum XII. De regulis purgationis ventris et praeparatione purgandi per inferius.
Capitulum XIII. De regulis vomitus et praeparatione eius, qui vomitum accepturus est.
Capitulum XIV. Quo perfecte digestio cognoscatur tam in apostematibus quam in febribus aliisve aegritudinibus de humore.
<Capitulum XV. De modis purgationis.>
Capitulum XVI. In diaeta et potu purgandorum vomitu vel solutivo.
Capitulum XVII. Quotiens oporteat purgari in anno.
Capitulum XVIII. De his, qui indigent purgatione vel non et.
<Capitulum XIX.> De eligenda specie purgationis.
Capitulum XX. De circumstantiis et cautelis considerandis ante purgationem.

Torna all'inizio