Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1944


ab Occeano recipitur ab eo Yndico una cum provincia
nuncupato.
INOR Mauritanie fluvius est per deserta effluens, esto vestigia
vinearum atque palmarum reliquias aliquando circa eum
inventa sint.
INSTIGIA Sarmatarum est fluvius.
INSURGIS Gemanie fluvius est apud Basternas Dacis
conterminos.
INUACIUS fluvius est apud Aprutinos haud longe a Truento
flumine.
IOMANES meridianus est fluvius per Balibotros decurrens
inter oppida Metora atque Catisobora, Malleo monti
propinquus.
IORDANUS fluvius est dividens Iudeam et Arabiam. Verum
de origine eius ambigitur apud veteres. Nam sunt qui dicant ex
Libano monte duo exoriri fontes uiter se distantes, quorum alter
dicitur Ior et alter Dan. Qui Dan fere ab ortu suo subterraneum
agens gurgitem usque ad planiciem Meldam absconsus
incedit: ibi erumpens obliquansque se in Galileam gentium ab
urbe Cedar iuxta Spineti balnea sub montibus Gelboe rivo ac
Ior fonti altero excurrenti iungitur, et fluvium faciunt hique ex
se nomen componunt Iordanis. Alii vero dicunt ex Ior Iordanem
fieri, sed eo quod transeat secus Dan olim civitatem in
qua rex Ieroboam vitulum erexit aureum, que latine rivus sonat
seu fluvius, dictus est Iordan, quasi fluvius Ior. Quidam
vero dicunt apud Paneadam, apud quam templum Cesari dicavit
Herodes, speluncam in montem esse aquis immobilibus
plenam, et ex ea Iordanem effluere. Non nulli asserunt hoc
Iordanis non esse principium, quin imo fontem esse .CXX. stadiis
ultra Cesaream, cui a rotunditate Phiala nomen est, et ex
eo aquas sub spelunca Paneadis accedere. Quod quidem a Philippo
tetrarca compertum dicunt proiectis in Phiala paleis et
per subterraneos meatus apud Paneadem redditis. Sed undecunque
oriatur effluens aquarum primo facit congeriem, quas
aquas vocitant Maron, insignes victoria Iosue et Iabis regis
Asor clade. Ab his prosiliens lacum facit ingentem, quem alii
mare Galilee, alii Tyberiadis lacum vocant. Inde autem auctior

Torna all'inizio