Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 256


Horrestem Agamenonis filium fore regno patris indignum, qui contra
matrem fuit tanta impietate crudelis, et ideo exilio magis dignum.
In defensionem suam allegante tunc Horreste quod quicquid
de matre fecerat exercuerat de iussu et uoluntate deorum.
Dux autem Athenarum se obtulit pro parte Horrestis contra quemlibet
probaturum quod Horrestes regni Macenarum dominio dignus
erat, et quicquid de matre fecerat deorum peregerat uoluntate.
Contra quem dum nullus fuisset qui predicto bello se uellet offerre,
predicti reges, sollempni communicato consilio, absoluerunt predictum
Horrestem ab omni querela, ipsum de regno patris sollempniter
coronantes. Qui licenciatus ab eis, cum Athenarum duce, qui
affectione associauit eundem, Macenas applicuit, ubi cum maximo
gaudio fuit receptus. Horrestes igitur in patris solio sedit
dyademate coronatus, egrum gerens animum contra suum patruum
Menelaum. Sed recedente duce Athenarum ab Horreste, rex
Ydumeneus rex Crete apud Micenas se conferens inter Menelaum
et Horrestem concordiam tractauit et pacem, sic quod Horrestes
Hermionam regis filiam Menelai et Helene in vxorem duxit, suam
uidelicet consobrinam, festiuitate nupciarum inter eos sollempniter
celebrata. Erigona uero filia Clitemestre et Egisti, turpi coytu
suscepta, ex quo nouit Horrestem uterinum fratrem suum in regni
solio confirmatum, nimio dolore commota laqueo se suspendit.
Non post multos uero dies Vlixes cum duabus nauibus negociatorum
quas precio conduxerat Cretam uenit. Suas enim naues
amiserat, et quicquid habuerat ablatum sibi extitit ab incursibus
piratorum, et eo pocius quod in manus gentis Thelamonii Aiacis
incidit, que ipsum cepit et quecunque penes ipsum inuenit abstulit e
t ipsum furca suspendere intendebat. Sed Vlixes industria sensus
sui euasit a laqueo gentis ipsius, pauper tamen et egenus et penes
se nichil habens. Licet enim sic euasisset a manibus gentis Aiacis
et dum securus eripi ab infortuniis credidisset, incidit subsequenter

Torna all'inizio