de terra eicere et omnia eorum bona, ut ex prefacto apparuit, 
eis auferre, tandem quasi exanimes facti eis respondere se 
velle cum sapientibus de Laude inde consilium habere. Cumque 
vero Laudenses inde consilium habuissent, Mediolanensium 
consulibus responderunt: se velle iurare stare in eorum 
precepto et omnia facere et attendere, quecumque eis de quibuscumque 
causis preciperent, salva tantummodo fidelitate 
domini Frederici imperatoris, quam ipsi Laudenses per consensum 
et parabolam Mediolanensium consulum iamdudum 
ei fecerant. Mediolanensium autem consules predictum 
sacramentum sic recipere se recusantes et hoc verbum — 
scilicet "salva imperatoris fidelitate" — in ipso sacramento 
ponere eos non dimittentes, dicentes etiam et omnimodo 
minantes, quod, nisi ipsum sacramentum eis sine ullo tenore 
facerent, quod ipsi eos in bannum publice ponerent ac eos 
de terra eicerent et omnia eorum bona eis auferrent. His 
autem dictis Mediolanum reversi sunt. 
Consules itaque Laudenses dominum Lafrancum Laudensem 
episcopum et item dominum Lafrancum maioris 
ecclesie prepositum nec non etiam alios omnes prepositos
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |