Albertanus Brixiensis: Liber de doctrina dicendi et tacendi

Pag 22


milies de amicis; quia forsan amicus quandoque fieret inimicus et sic levius
poterit perquirere damnum tuum » ». Secretum ergo tuum, de
quo non vis vel non potes habere consilium, tibi habeas nullique manifestes.
Ait enim Jesus Sirac: « Amico et inimico noli enarrare sensum
tuum. Et si est tuum delictum noli denudare: audiet enim te et respiciet
te et quasi defendens peccatum tuum » subridebit te. Et alius
dixit: « Quod secretum esse vis, nemini dicas ». Et alius dixit: « Vix
existimes ab uno celari posse secretum ». Et alius dixit: « Consilium
vel secretum tuum absconditum quasi in carcere tuo est retrusum; revelatum
vero te in carcere suo tenet ligatum ». Quare dixit: « Qui
consilium suum retinet in corde sui iuris est melius eligere ». Nam
tutius est tacere quam ut taceat alium rogare. Ait enim Seneca: « Si
tibi ipsi non imperasti ut taceres, quomodo ab alio silentium queris? ».
Si autem de secreto consilium habere volueris, amicissimo fideli et
probato atque secreto illud committas. Dixit enim Salomon:
« Multi pacifici sint tibi et consiliarius unus de mille ». Et Cato dixit:
« Consilium archanum tacito committe sodali. Corporis auxilium medico
committe fideli ». Inimico autem non multum loquaris nec secreta
tua illi detegas. Ait enim Ysopus: « Ne confidatis secreta nec
hiis detegatis cum quibus egistis pugne discrimina tristis ». Et alibi
idem dixit: « Nulla fides hosti tibi sit qui talia nostri. Prorsus et hostilis
tibi sit persuasio vilis ». Et hoc dico tibi etiam si cum inimico in
gratiam redieris; scriptum est enim: « Cum inimico nemo tute in gratiam
redit ». Vapor enim odii semper latet in pectore inimici.
Nam ut ait Seneca: « Numquam ubi diu fuit ignis deficit vapor ».
Quare idem ait: « Pro amico potius occidi expedit quam cum inimico
vivere ». Inde etiam Salomon dixit: « Inimico antiquo ne credas in
eternum; et si humiliatus vadat curvus », « non credas illi. Captus

Torna all'inizio