Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

295


valde persecuntur, et racio est quia symonia est peccatum
quod proprie committitur in Spiritum sanctum, quia symoniacus
vendit vel emit ecclesiastica beneficia, vel Ecclesie sacramenta,
que [sunt] Spiritus sancti dona. ideo cum Symon
Magus vellet peccuniam dare Apostolis, sicut legitur in Actibus
Apostolorum, ut ipsi sibi darent potestatem dandi alijs Spiritum
sanctum sicut Apostoli dabant, imponendo scilicet manus super
illos, dixit ei Petrus: "Pecunia tua tecum sit in perdicionem,
quoniam existimasti donum Dei peccunia possideri". est
etiam symonia, prout dicit sanctus Ambrosius, malum usitatum
et ideo severiori mucrone est succidendum; est iterum, ut idem
dicit, malum cancerosum et ideo ferrum ignitum est sibi
adhibendum. nam, sicut dicitur in Decreto, omnia crimina
ad comparacionem symoniace heresis pro nichilo reputantur.
istud autem ad terrorem et in detestacionem criminis illius
dictum est. de Conrado episcopo quinto decimo.

Torna all'inizio