Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 84


Ad quartum dicendum, quod peccatum omissionis non habet rationem culpae
nisi ex hoc quod opponitur praecepto affirmativo legis naturalis vel scriptae.
Praeceptum autem affirmativum obligat semper, sed non ad semper; et ideo
omnis omissio pro illo tempore est peccatum in actu in quo quis per praeceptum
obligatur; et quoties illud tempus revertitur, toties peccatum multiplicatur.
Ad quintum dicendum, quod quamvis omnis homo naturaliter scientiam desideret
et scientiam velit, non tamen omnes volunt id per quod ad scientiam pervenitur;
et sic quodammodo ignorantia voluntarium efficitur, non per se, sed per
accidens, sicut et quodlibet malum.
ARTICULUS 2
Utrum ignorantia excuset peccatum
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod ignorantia peccatum non excuset. Primo per hoc quod dicit
Glossa Ambrosii Rom. 2: «Gravissime peccat, si ignorat». Sed quod aggravat
peccatum, non excusat. Ergo ignorantia non excusat peccatum.
2. Praeterea, qui per ebrietatem hominem occidit, constat quod per ignorantiam
peccat. Sed secundum Philosophum in 3 Ethic., talis meretur duplices
mulctationes. Ergo ignorantia non excusat, sed aggravat.
3. Praeterea, peccatum additum peccato non excusat, sed aggravat. Sed ignorantia
peccatum est, ut dictum est supra. Peccatum ergo non excusat.
4. Praeterea, illud quod consequitur omne peccatum, non potest excusare vel
alleviare peccatum; quia sic de quolibet excusaret. Sed ignorantia sequitur
omne peccatum; quia omnis malus est ignorans, secundum Philosophum in
3 Ethic., ut supra. Ergo idem quod prius.
5. Praeterea, ut Beda dicit, quatuor sunt poenalitates quae nos ex peccato
primi hominis consequuntur, scilicet ignorantia, infirmitas, concupiscentia, et
malitia. Sed malitia non excusat, sed aggravat peccatum, nec etiam concupiscentia.
Ergo videtur quod nec ignorantia nec infirmitas.
SED CONTRA est quod Apostolus dicit, 1 Timoth. 1, 13: «Misericordiam consecutus
sum, quia ignorans feci». Sed nihil provocat ad misericordiam nisi peccatum
excuset vel alleviet. Ergo ignorantia excusat vel alleviat peccatum.
Praeterea, omne peccatum est voluntarium, secundum Augustinum.
Ergo quod tollit vel diminuit rationem voluntarii, excusat vel
alleviat peccatum. Sed ignorantia est huiusmodi, quia involuntarium per ignorantiam
causatur, ut Philosophus in 3 Ethic., dicit. Ergo ignorantia vel
excusat vel alleviat peccatum.

Torna all'inizio