ire patrocinio quamvis multum ante placebat,
nunc mihi silva magis: nulla hic mihi causa doloris
nullaque firmate surgunt hic proelia menti,
aut quae te impediant fallacis praemia mundi;
hic procul est hostis, procul hic stat femina, fastus
et quae terribili sunt plaena theatra tumultu;
hic tibi tuta quies, peccandi occasio nulla
nullaque perversi constant hic signa furoris;
hic sua leta suis concedit praemia Christus,
praemia quae capiti nullo rapiuntur ab evo.
Silva placet calamis, doctos quoque silva poetas
adiuvat ut regum describant gesta ducumque,
cumque perornato decurrant singula versu
et meliore lira non praetereunda reponant.
Virgilius quondam Romam, vir maximus, urbem
deseruit pariterque lares pariterque favores
imperii fugiens et quas cumulaverat olim
divicias magnas: cautus pia rura petebat,
divinum quo posset opus dulcesque Camenas
solus in arborea nitidaque absolvere silva
hocque uno auxilio regum describere laudes.
Omnia nequicquam temptavit et omnia frustra
contulit: invidit titulis Fortuna latinis
et celeres nimium vitam rapuere sorores,
nec potuere suum sua carmina currere finem.
|
150
155
160
165
170
|