Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 189


subicitur, quod ab omni sue substantialitatis natura accidentium motu
liberatur. Sicque fit ut id vere absolute dicatur, quod in suo esse substantifico
sine aliquo respectu, sine aliquo prorsus materie motu vel agitatione
observatur. Cum igitur divinitatis omnis denominatio et materia et
motu careat -materia quia non est subiectum, motu quia non est in
materia- constat profecto quia omnis talis denominatio et absolute
observatur et observatione omnino absolvitur. Reponitur ergo divinitatis
omnis denominatio in ipso toto totaliter Deo, et absolute ut
exterum ab ipsa deitate omnem propellat respectum, et observate ut
ab eadem omnem circumundique exarceat motum. Et hec de absolute
ac observate secundum mei sensus pauculam irrimationem dicta
sufficiant.
Sequitur: Etenim sicut in Theologicis Caracteribus, id est scriptis,
admonuimus, si non de tota divinitate dixerit quis hoc dici, id est nominationem
quamlibet divinitatis si quis inficiabitur non de tota divinitate id est
Patre et Filio ac Spiritu Sancto dici, blasphemat et scindere audet superunitam
unitatem.
De <di>vinis caracteribus librum sanctus Dionisius edidit, quem
Latini, ut ait Iohannes Scotus, non habent. In illo siquidem declaravit
blasphemie notam et noxam incurrere, qui auder<e>t <super>unitam
unitatem scindere. Unitas unita est tota divinitas. Tota divinitas tres persone,
unus Deus. Hec unita superunitas est, quia unita est nominatione,
ut omne predicamentum Patris sit predicamentum Filii, et sit hec unio
non similitudinis vel communitatis sed singularitatis. Singulari enim
dealitatis essentia, tota divinitas est unita. Que quidem divinitas superunitas
est, quia sue dignitatis prerogativa et solitatis incomprehensibili
efficientia, se singulari deitate et in exquisita citra omnem naturam ac
nativum identitate tres personas unum Deum, unum sine nostra unitate,
unum efficientissime efficit, et ita hec unio in sua superunitate congaudet,
ut sit unio qualitatis similitudine, sed singularitatis identitate. Quicumque
igitur hanc unionem scindit, erroris per[v]icacis insanie blasphemia
tabescit; nam hoc est plane blasphemare, superunitam unionem scindere.
Ille autem eam scindit, qui nominationes divinitatis in tota divinitate,
id est inter Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, cum sint
unite, predicamentali ratione disiungit. Regula enim generalis est,

Torna all'inizio