episcopum eiusque civitatem fraude pretii corruperunt quosdam viros, qui eis tradiderunt
locum munitissimum adversus eius civitatem, Bersilum scilicet, ubi ponentes militum
multitudinem terrere et vexare dure ceperunt episcopum et civitatis populum. Cumque
sanctus episcopus in terrore et tremore suum videret populum constitutum, de spe divine
protectionis et adiutorii cepit suos dulciter refovere, ut in nullo dubitarent se super eorum
superbiam victores existere, amonens eos semper et deprecans in his malis, ut cor et
manus suas ab homicidiis et sanguinis effusione custodirent.
Tali eo predicante, congressis tantam Deus eis civibus victoriam contulit, ut
velut apes fumo, sic territi et stupefacti sunt ad eorum impetum; et multos ex eis ceperunt
et castrum illis violenter abstulerunt ac fugere ultra Padum compulerunt. Et sic
tandem humiliati eorum persecutio a suo episcopo desistere cepit. Hec omnia suo
populo ante rei eventum semper contingebant, sic eo predicante: Ecce vere sacerdos
magnus, qui in diebus suis placuit Deo et inventus est iustus, et in tempore iracundie
factus est reconciliatio, quia, ut eius sanctitatis meritum patesceret, talia permissa sunt
evenire, que illum dignum divina protectione ostenderent. O beatum virum, qui semper
in Domino confidens inimicos humiliavit et suo populo victoriam contulit ! Unde bene
scriptum est: "Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius".
6. Etiam hanc quoque gratiam sibi Dominus contulerat, ut iniquis esset terribilis,
sanctis et Deum timentibus affabilis et suavis. Aliquando nempe regrediens de Tuscie
partibus incidit in adversarios, qui cupientes eum et secum gradientes propriis facultatibus
expoliare, ita blandimento verborum et mansuetudinis dulcedine eorum elationem
et audatiam mitigavit, ut suavitate predicationis detenti animi malitiam obliviscerentur
et cum eo pariter plurimum itineris spatium pergerent; ac demum relinquentes sanctitati
eius se suppliciter commendavere.
7. Fuit quoque vir iste sepe in multis et magnis periculis pro honore et gratia
apostolice sedis; et ipsa cum auctoritatem constituisset sibi super Regii civitate, mox
contra suorum civium voluntatem cum legato Romane ecclesie Reginam civitatem publice
festinavit excommunicare. Quo cum pergeret, ab ipsius militibus in medio itineris cum
suis captus est. Sed propitiante divina clementia mirabiliter liberatus est, patrocinio
nobilis viri Arduyni subveniente. Ob hoc post hec per multos dies suorum civium
iram et persecutionem sustinens de loco in locum per episcopium fugiens latuit. Illos
vero principes, qui gratiam apostolice sedis et pacem communicabant, diligebat permaxime.
Nam cum gloriosus Lotharius ab ecclesia et ab principibus fuisset electus, adeo gavisus
est, ut adveniente in Ytaliam etiam corporis infirmitate gravatus Veronam sibi festinaret
occurrere. Ita semper profectui concordie favens ecclesie et defectui atque merori condolens
et in hoc etiam adversarii temptationem graviter pertulit, quia cum ipsis, qui secum
erant, expoliatus de manu latronum vix evasit.
8. Quodam etiam tempore de Brixianis partibus veniens devenit ad monasterium
Aque nigre ibique honorifice susceptus est. Erat autem ibi quidam frater proximus
|
|